sabato 17 ottobre 2009

Vosen-Kaulen: Prologus

B. Domus - prius - Post -

Cum, exhausta editione 11ª. Grammaticae VOSEN-KAULEN qua libenter, quia et latine scripta est et breviter sapienterque confecta, utebamur, novae editionis in proximum curriculum nulla spes daretur, occasione potius quam consilio hic libellus scribi coeptus est, cuius typis cudendi difficultates ob varia rerum adiuncta summae fuerunt. Prodiit interea nova anastatica illa quidem, VOSEN-KAULEN editio, nec difficile fuisset aliqua alia, quae iam melius comparari poterat, Grammatica uti, latine scripta: sed incertum opus necessario continuandum fuit, atque, quam maxime ad intentum finem accommodate, perficiendum: illud praeterea cavendum erat, ne moles excresceret et cum mole pretium. Menda, quamquam in hoc maxime librorum genere etiam pauca nimia sunt, alia ex eo proveniunt quod attrito metallo punctula facile rumpuntur; alia, quod litterarum spatii paululum commutatis, puncta dextrorsum sinistrorsum deviantur; alia tandem ex communi humani laboris imperfectione.

Multum me tum in videndis manuscriptis, tum etiam in corrigendis et annotandis mendis iuvit opera et sollertia Ri. Pis. LUDOVICI SEMKOWSKI S. J., cui vel maximas gratias ago.
Top.

Nessun commento:

Posta un commento