domenica 18 ottobre 2009

Vosen-Kaulen: Introductio

B. Domus - prius - Post -

Introductio

LINGUA HEBRAICA, qua Veteris Testamenti libri, paucis exceptis apud Esdram et Danielis fragmentis, scripti sunt, ab aliis accuratius Lingua hebraica antiqua dici solet. Nomen ipsum ad eam linguam designandam prima vice occurrit in prologo Eccli., quem Iesus Iesus Sirach praemittit graecae interpretationi a se factae, ubi indulgeri sibi postulat, quod saepius vocabularum nativam vim non potuerit graece reddere.

Ceterum, cum lingua hebraica Israeltae ab eo tempore uti coepisse videantur, quo in terram Canaan immigraverunt, nomine lingua Canaan designabatur, ut appareat vgr. ex Isaia 19, 18. Hoc nomen etiam apud exteros populos ab Israëlitis saepe adhibebatur.
Top.

Nessun commento:

Posta un commento