domenica 18 ottobre 2009

Vosen-Kaulen: § 1 n. 1. De alphabeto et ratione legendi generatim

B. E. Domus - prius - post -
PARS PHONETICA vel DE SONIS
I. 
De litteris vel singulis et singolorum elementorum sono
§ 1.

  nn. 1 - 2 - 3 - 4 - 5 - 6 - 7 - 8

1.
De alphabeto et ratione legendi generatim

Animadverti oportet, nos eam tantum scribendi rationem attendere, quae quadrata dicitur et in Biblis hebraicis quae circumferuntur communis est. Alphabetum hebraicum solis consonantibus (viginti duabus) constat, quae sinistrorsum leguntur. Vocabulis sacris textus accurate determinandis, a massorethis addita sunt aliqua signa (puncta et lineolae), quorum unum tantum superne ponitur, unum in media ipsa littera inscribtur, reliqua interne subiiciuntur. Quia taedosium esse solet in ipso Grammaticae limine vocabula offendere hebraice scripta, quae sine ulteriore signorum vocalium cognitione legi non possunt (ut nomina ipsa litterarum, et voces memoriales quae ab initio occurrunt), de ratione legendi in universum haec habeto:

a) Primo loco legitur littera consonans, cui additur signum vocale. Ex. gr.: littera latinae l respondet hebraicum signum ל, cui subiicitur signum vocale (vgr.: ..= ē) in hunc modum לֵ  : quod recte leges le, perperem el.

b) Signa vocalia compendio reddita, de quorum nominibus, potestate usuque loco suo tractabitur, haec tabula exhibet, in qua linea plana (horizontalis) litterae consonantis locum designat:


ESERCIZI E LETTERATURA
a.

a - b - c - d - e - f - g - h - i - j - k - l- m - n - o - p - q - r - s - t - u - v - x - y - z - → Esercizi con tastiera -

Esercizi con tastiera:

Top.

Nessun commento:

Posta un commento